monumenta.ch > Plinius > sectio 61

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 8, 61
{XXII} Haec fidem et Democrito adferunt, qui Thoantem in Arcadia servatum a dracone narrat. nutrierat eum puer dilectum admodum, parensque serpentis naturam et magnitudinem metuens in solitudines tulerat, in quibus circumvento latronum insidiis agnitoque voce subvenit. nam quae de infantibus ferarum lacte nutritis, cum essent expositi, produntur, sicut de conditoribus nostris a lupa, magnitudini fatorum accepta fieri aequius quam ferarum naturae arbitror.